CROCINUM Unguentum

CROCINUM Unguentum
CROCINUM Unguentum
memoratum Plinio, l. 33. c. 1. Crocinum in Solis Ciliciae diu laudatum, mox Rhodi: etiam Romanis inter luxuriae fuit delitias, nec proin medelis aptum modo, ut quidam volunt, sed etiam naribus gratum. Propert. l. 3. Eleg. 9. v. 21.
Sit mensae ratio, noxque inter pocula currat,
Et crocino nares murreus ungat onys.
Graecis item. Philodemus, Epigramm. συμποτικῷ,
----- καὶ κροκίνοις κρίςατε γῆα μύροις.
Et crocinis ungite membra cadis.
Sic Athenaeus, ubi de Ptolemaei Philadelphi pompa, Πέντε μὲν, inquit, τὰς τρώτας ἡμέρας εν τῷ γυμνασίῳ πάντες ἐκ κρυσῶν ὁλκείων ἠλείφοιτο κροκίνῳ μύρῳ. Et l. ubi de Antiocho, ἐκ χρυσέων ὁλκείων ἤλειφε κροκίνῳ μύρῳ, καὶ κινναμμωμίνῳ καὶ ναρδίνῳ καὶ κρινίνῳ: utrobique inter pretiosa et delitiosa unguenta id nominans. Constabat illus non solô crocô, sed ex multis aliis speciebus componebatur, in quibus et myrrha. Interim praestantissimum id Crocini genus (non enim una eius ςκευασία) ait Dioscorides, quod crocum maxime saperet: ἔςτι δὲ αὐτοῦ τὸκρότιςτον τὸ κατακόρως κρόκου πνέων. Secundae notae fuit, τὸ τῇ σμύρνῃ παρεμφέρον, quod myrrhamreferebat. Tertium genus solebat fieri, σὺν κηρῷ, καὶ κρόκῳ, καὶ μυέλῳ καὶ ἐλαίῳ διπλασίονι, cerâ. et crocô et medullâ, et olei duplô. Cuiusmodi crocini genus, quod moderatae suavitatis esset, praetuli Cicero apud Plinium: Ita enim hic, In Marci Ciceronis, ait, monumentis, mvenitur, unguenta gratiora esse, quae ceram, quam quae crocum sapiunt, vide ipsum Ciceronem de Oratore, l. 3. et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1063. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • UNCTUARIUM — Caecilio Plinio, l. 2. Ep. 17. quod Iulio Polluci Α᾿λειπτήριον, aliis Elaeothesium, quarta fuit apud Veteres Gymnasii pars, in quo luctaturi vel alias exercitationes aut etiam balneas adituri, qui in Coryceo seu Apodyterio, parte tertia, vestes… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”